TABULA SMARAGDINA - HERMETIS TRISMEGISTI

Verba secretorum Hermetis verum, sine mendacio, certum et verissimum:
quod est inferius est sicut quod est superius;
et quod est superius est sicut quod est inferius,
ad perpetranda miracula rei unius.
Et sicut omnes res fuerunt ab uno,
mediatione unius,
sic omnes res natae fuerunt ab hac una re, adaptatione.
Pater ejus est Sol, mater ejus Luna;
portavit illud Ventus in ventre suo;
nutrix ejus Terra est.
Pater omnis telesmi totius mundi est hic.
Vis ejus integra est si versa fuerit in terram.
Separabis terram ab igne, subtile a spisso, suaviter, cum magno ingenio.
Ascendit a terra in coelum, iterumque descendit in terram,
et recipit vim superiorum et inferiorum.
Sic habebis gloriam totius mundi.
Ideo fugiet a te omnis obscuritas.
Hic est totius fortitudine fortitudo fortis;
quia vincet omnem rem subtilem, omnemque solidam penetrabit.
Sic mundus creatus est.
Hinc erunt adaptationes mirabiles, quarum modus est hic.
Itaque vocatus sum Hermes Trismegistus,
habens tres partes philosophiæ totius mundi.
Completum est quod dixi de operatione Solis.

Leia a Tradução para o português

 

 

Voltar